monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 20
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , XIX. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE SERMO UNICUS. Sive potius initium sermonis imperfecti. <<<     >>> XXI. IN QUADRAGESIMA SERMO SECUNDUS. De vera conversione peccatoris, et unitate Christiana.

XX. IN QUADRAGESIMA SERMO PRIMUS. De poenitentia.

1  « Dispone [Vulg. Praecipe] domui tuae, quia morieris tu, et non vives (IV Reg. XX, 1). 2  » Cum Ezechias post incredibiles triumphos elatus fuisset in superbiam, nec dignas Domino gratias egisset, aegrotavit usque ad mortem, et venit Isaias in spiritu, et ait: Dispone domui tuae, id est provide qui succedat tibi in regem; nisi enim de superbia tua poenitentiam egeris, morte morieris. 3  Familiaris fuit haec admonitio, et semel facta per spiritum ad Ezechiam, qui regnabat super Iudam et Ierusalem. 4  Generalis est etiam et quotidiana ad quamlibet fidelem animam. 5  Generaliter enim ad unumquemque nostrum de die in diem clamat Spiritus sanctus: Dispone domui tuae, quia nisi disposueris, morte animae morieris, et postmodum morte aeterna. 6  Et non credas Origeni dogmatizanti quod non in aeternum irascetur Dominus, imo etiam daemonum miserebitur, quia non vives, id est nunquam deinceps revocaberis ad vitam. 7  Spiritualis vero et annua in hoc quadragesimali tempore est, in quo certus et brevis numerus ad corrigendas aliorum temporum negligentias nobis constitutus est. 8  Sed videndum est cui patrifamilias loquitur Spiritus sanctus, et de qua domo praecipiat disponenda. 9  Sane quatuor domus leguntur in theologia: domus daemonis, ubi sunt filii diffidentiae, vasa iniquitatis, de quibus ipse ait: « Revertar in domum meam, unde exivi (Luc. XII, 24). 10  » Sed quia pater ille familias induratus est tanquam lapis, ad eum non dirigitur haec admonitio. 11  Proinde de tribus aliis considerandum est. 12  Domus itaque hominis est manufacta et visibilis; domus animi creata et rationalis, domus Domini regnatura et spiritualis. 13  Domum suam homo inhabitat, animus dispensat, Dominus illuminat. 14  Homo per necessitatem, animus per naturam, Dominus per gratiam. 15  De domo hominis dictum est a villico iniquitatis: « Ut cum amotus fuero a villicatione mea, recipiant me in domos suas (Luc. XVI, 4). 16  » De dispositione huius domus non creditur esse facta praesens admonitio, cum potius contemnenda praecipiatur quam diligenda, cum Abrahae dictum sit: « Exi de terra tua et de cognatione tua (Gen. XII, 1). 17  » Et sponsae praeceptum est: « Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Ps. XLIV, 11). 18  » Siquidem domus animi est homo ipse, et animum vocat rationem, cui, tanquam patrifamilias, carnis et animae nostrae credita est custodia, et mandata dispositio. 19  De hac domo legitur: Tria eiiciunt hominem de domo: fumus, stillicidium, et mala uxor, id est peccatum ignorantiae, peccatum suggestionis, peccatum propriae concupiscentiae, quae non tantum rationem in domo sua dominari non permittunt, verum et ancillari cogunt. 20  Domus autem Domini est animus ipse, et ita mirum in modum animus Dominus est hominis, et domus Dei. 21  Unde Apostolus: « Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI, 3). 22  » De hac domo legitur: « Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1), » et cum tantum patremfamilias admonere de dispositione suae domus insipidum esset et vanum, ( « Quis enim adiuvit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? » [Isa. XL, 13.] ) patet quia animo dictum est: Dispone domui tuae. 23  Dispositio autem haec plurimum difficilis est, et multa indiget diligentia. 24  Ipsi enim per quos fit, indigent dispositione. 25  Sicut enim difficile est invenire custodiam, si custodiendi sunt ipsi custodes, sic disponere, si disponendi sunt ipsi disponentes. 26  Sane virtutes sunt per quas disponit animus domui suae, ne supra modum silvescant. 27  Potens est autem iste paterfamilias; clientelam habet multam nimis; clientes habet exteriores, et ad exteriora discurrentes. 28  Habet et interiores, qui vultui eius semper assistunt. 29  Exteriores sunt quinque sensus corporis, et membra sensibus deputata, quorum dispositio crebro et de facili legitur in Scriptura. 30  Legitur enim: « Averte oculos meos ne videant vanitatem (Psal. CXVIII. 17). 31  » - « Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua non loquantur dolum (Psal. XXXIII, 14). 32  » Obtura aures tuas, ne acceptum habeant opprobrium adversus proximum tuum. 33  Comprime nares, ne peregrinis odoribus quaerant delectari. 34  Claude manum tuam, ne accipiat munera super innocentem. 35  Iniice pedes tuos in compedes sapientiae, ne currant ad effundendum sanguinem. 36  Et multa sunt in hunc modum quae spectant ad eorum dispositionem. 37  Interiores vero clientes praecipue sunt quatuor affectus animi, quorum meminit Virgilius, dicens: Hinc cupiunt, metuunt gaudentque, dolentque vicissim.
38  (VIRG., Aeneid., lib. VI, vers. 733.) Hi, inquam, sunt gaudium et dolor, spes et timor. 39  Quia sicut paterfamilias carere non potest ianitore, dapifero, pincerna, cubiculario, ita hi velut in modum eorum ministrantes, assistunt nobis. 40  Etenim timor pro ianitore, dolor pro dapifero, gaudium pro pincerna, spes est pro cubiculario. 41  Legitur enim de timore: « Timor supplicii, ianua regni. 42  » Et alibi: « Initium sapientiae, timor Domini (Psal. CX, 10). 43  » Iste habet portas, et ostium in medio valvarum, quae obiicere et claudere debet, si forte perversae cogitationes ad animum velint irruere, quae abiiciendae sunt tanquam muscae morientes, ne perdant suavitatem unguenti (Eccle. X, 1), sicut et volucres quas abigebat Abraham (Gen. XV, 11). 44  Altera portarum est carere visione Dei; altera est ignis qui non exstinguetur; ostiolum item vermis conscientiae qui non morietur. 45  Irruentibus ergo hostibus obiiciat ista timor, et dicat: Nequaquam intrabitis, ne forte propter vos dominus meus careat visione Dei, igne crucietur aeterno, et conscientia propria teste et accusante, pereat. 46  De duabus portis meminit Sophonias: « A prima, inquit, porta erit clamor, et a secunda ululatus (Soph. I, 10). 47  » Clamabunt enim impii, cum sua conscientia eos accusabit; ululabunt, cum audient verbum asperum: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). 48  » Dicat ergo animus ianitori ut vigilet, ne sicut Isboseth, ancilla ostiaria dormiente, a latronibus percutiatur in inguine (II Reg. IV, 5, et seq.). 49  Vigilante siquidem ianitore, timor sedens et tranquillus vocet dapiferum, et dicat: Pone mensam, praecinge te, et ministra mihi. 50  Acceleret dolor, et primo panes apponat, scilicet lacrymas pro delictis. 51  Hic est panis quotidianus quem pro quotidianis manducare debemus excessibus. 52  Hoc pane vescebatur qui dicebat: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI, 4). 53  » Et iterum: « Cibabis nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX, 6). 54  » Dicat autem animus dolori: Puer, nunquid pulmentarium habes? (Ioan. XXI, 5.) « Non in solo pane vivit homo (Matth. IV, 4), » appone coctionem. 55  Alioquin arida sedebit anima mea. 56  Apponat itaque dolor tria fercula coctionum: primo memoriam nostrarum miseriarum, secundo recordationem exsilii, et patriae dilationem, tertio difficultatem redeundi. 57  Apponens ergo primum, dicat: « Memento quia cinis es, et in cinerem reverteris (Gen. III, 19). 58  » Et hoc: « Fili, recordare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). 59  » Apponens secundum, dicat: « Heu tibi, quia incolatus tuus prolongatus est, habitas enim cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima tua (Psal. CXIX, 5). 60  » Et iterum: « Super flumina Babylonis illic sedes, et debes flere dum recordaris Sion (Psal. CXXXVI, 1). 61  » Apponatur tertium, et dicat: « Vix iustus salvabitur, et tu miser ubi parebis? » (I Petr. IV, 18.) Quid faciet virgula deserti, ubi cedrus Libani concutietur? Durus est dapifer iste et infrunitus, sed fidelis. 62  Asper est cibus, sed salutaris; amarus est gustu, sed cum deglutitus fuerit, dulcorabitur super mel et favum. 63  Condimentum eius est humilitas, quia ipsa est primogenita filia Regis summi, sal et condimentum reliquarum virtutum. 64  Refectus autem animus tali cibo, vocet pincernam, et dicat: « Sitio (Ioan. XIX, 28). 65  » Misce potum quo exhilaretur facies mea, quia cibus cor meum confortavit, quia scriptum est: « Exsultate, iusti, in Domino (Psal. XXXII, 1). 66  » Acceleret ergo gaudium, et tria genera potionum propinet. 67  Primum est infusio gratiae operantis; secundum cooperatio gratiae subsequentis; tertium perseverantia finalis. 68  Primum apponens, dicat: « Signatum est super te lumen vultus Domini, et ideo dedit laetitiam in corde tuo (Psal. IV, 7). 69  » Secundum apponens, dicat: « Cantabiles tibi sunt iustificationes Dei, in loco peregrinationis tuae (Psal. CXVIII, 54). » Apparens [f. apponens] tertium, dicat: « Habe charitatem, et fac quod vis. 70  » Omnia difficilia [imo facilia] sunt amanti. 71  Gutta cavat lapidem. 72  « Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum (Psal. XXVI, 14). 73  » Hilaris est iste pincerna, et amplectendus. 74  Felix est haec ebrietas, quae sobrios reddit. 75  Suspectus est aureus calix Babylonis. 76  Malo sitire. 77  Accedat quartus cliens, spes scilicet, quae cubiculum struat, et dicat: Edisti, bibistique satis, veni, cuba, quiesce. 78  Ego etiam tria tibi lectisternia paravi, carnis resurrectionem, sanctorum communionem, vitam aeternam indubitanter spera, quia hoc mortale induet immortalitatem, hoc corruptibile incorruptionem. 79  Praeter hoc gaudium erit singulorum; non minus gaudebis de bono alieno quam de tuo. 80  Super haec vita vives beata et immutabili. 81  Audiendus est iste cubicularius, quia stanter [f. stratum] quod versaverat homo in infirmitate sua, iste ad debitum ordinem convertit. 82  Felix est animus, si hoc modo disponat domui suae. 83  Satagamus ergo singuli, satagamus universi, ut de mensa doloris transeamus ad mensam communionis, ut de utraque postmodum transferamur ad mensam Patris, haeredes facti Dei, cohaeredes autem Christi qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. 84  Amen.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , XIX. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE SERMO UNICUS. Sive potius initium sermonis imperfecti. <<<     >>> XXI. IN QUADRAGESIMA SERMO SECUNDUS. De vera conversione peccatoris, et unitate Christiana.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 20